- SUBARMALIS
- SUBARMALISapud Treb. Pollinem in Claudio, c. 14. Albam subsericam unam cum purpura Girbitana: subarmalem unum cun purpura Maura; vestis est πομπικὴ et ostensionalis, quod sub armum reiceretur, nomen id adepta. Postquam enim in praeceentibus Valerianus enumeravit vestes ad quottidianum ususm, ut sunt tunicae rullae, et sagochlamydes: ponit dein separatim, quae ad pompam tantum erat, albam subsericam etc. Nam et albatos fuistse milites in die pompae et riumphi constat. Praeterea ex istis vestibus pompicis unam tantum, nec eam annuam dari iubet Princeps, quod et raro sum antur nec quoridanae sint hae vestes et frequenti usu non deterantur, ita ut una sufficere posset longo tempori. Sed et, cum de Severo legimus, apud Spartianum, c. 6. eum, quum Romam venisset, proetorianos cum subarmalibus iussisse sibi inermes occurrere, Herodianus eadem de re agens, κελἐυει ait, l. 2. c. 13. πάντας ἐξελθεῖν εἰρηνικῷ ςχήματι, ὥςπερ ἐιώθασι θύοντος ἤ ἑορτάζοντος τȏυ βασιλέως προπομπἐυειν, iussit omnes obviam sibi prodire in habitu pacis, quo uti solebant festis diebus et cum Imperatores prosequerentur triumphatnes: statimque eas πομπικὰς ἐςθῆτας appellat. Nec Praetorianorum vero solum, sed et Ducum ac Tribunorum vestis haec erat Unde apud Pollinoem dl. l. sequitur, Hoec autem omnia icirco specialiter non quasi Tribuno, sed quasi Duci, detuli. Idemque Valerianus, apud Vopisc. in brevi munerum, quae in Aurelianum conferri voluit, pro rebus gestis, Subarmalem profundum (i. e. ποδήρη, et infra genua demissum) numerat cum tunicis ducalibus, toga picta, tunica palmata etc. Uti autem in usu quottidiano sagochlamydes supra tunicas russas; sic diebus festis et sollennibus, subarmales supra albas subseticas, sumebant. Alba igitur subserica runica erat; subarmalis, chlamys vel byrrus, qui in humero fibulâ connectebatur brachique dextrô sub armum descendebat. Nam etsi pacicae esset hae vestes, ex parte tamen militarem habitum referebant. Purpurâ quoque ornari consuevisse subarmales hos peplos (hoc enim substantivum subintelligendum esse Pollio docet, Imperatorium peplum hunc habitum vocans) alibi legas. Vide Casaubon. ad Spratian. Severo et Salmas. ad Vopisc. l. cit. Quibus adde car. du Fresne, qui Subarmalem, Consulum insuper, aliotumque Magistratuum, habitum εἰρηνικὸν, quô illi in sollennibus Imperatorum processibus et festis diebus usi fuerint, idemque cum Fascia Consulari, seu Clavo, quem posterior aetas Lorum dixerit, fuisse contendit, de infer, oevi Numismatis num. 6. Apud Martian. Capellam Subarmalis vestis integre occutrit, initio l. 5. Subarmalis autem illi Vestis pelô quôdam circa humeros involutô Latialiter tegebatur. Ubi latialiter, laciniis sub armo seu brachio circa humerum convolutâ et subductô veste antiquô Latinorum ritu, et Gabino non dissimili, exponit Casp. Barthius ad Papin. Thebaid. l. 4. v. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.